- PISTICE
- PISTICEin Glossis Arabico-Latinis, Pistice, genus aromatis, quasi proprium nomen esset cuiusdam aromatis, ponitur: cum ἐπιθετικῶς attribui possit omnibus, quae adulterata non sunt. Πιςτικὸς enim verum germanumque notat, τὸν ἀληθῆ. Theopompus apud Athenaeum.Χώρει ςὺ δεῦρο Θηρικλέους πιςτικὸν τέκνον,Cedo tu huc Thericlis vera proles.Pro quo hoc derivativum πιςτικὸν non infima tantum, sed et melior Graecia, dixit; πιςτικὴ γυνὴ καὶ οἴκουρος Artemidoro. Sic vetus Auctor, qui Geographiam versibus composuit, ac Nicomedi Regi dedicavit, πιςτικῶς, pro fideliter, posuit,Οὕτω λελυμένην λέξιν ἀναλαβέῖν ταχὺΟὐκ ἔςτι, τῷ μέτρῳ δὲ περιειλημμένηνΕ῎ςτιν καταγιῖν ἐυκόπως καὶ πιςτικῶς.Unde colligitur haud difficulter, quid pistica nardus sit, cuius in Euangelio Marc. c. 14. v. 3. mentio. Nempe ibi μύρον νάρδου πιςτικῆς, unguentum est ex vera nardo: cuiu smodi nardus Indica est, ex qua maximi pretii unguentum fiebat. Quia autem haec sola ex reliquis eô nomine herbis spicata est, hinc factum, ut Interpres Bibliorum πιςτικὴν νάρδον, vertat spicatum naraum. Opponitur vero haec πιςτικὴ nardus pseudonardo herbae ubique nascenti, quâ et adulterari solebat, Plinio teste, l. 12. c. 12. Item sua radice permixta ponderis causâ et gummi, spumaque argenti aut stibio, cyperive radice. Vide Salmas. ad Solin. p. 1065. ut et supra passim, inprimis in voce Nardus. Apud Recentiores inde Pisticus Scriptor, i. fidelis ac verax. Vide Adelelmum Sagiens. Episcop. in Mirac. S. Opportunae, n. 2. aliosque, laudates Car. du Fresne Glossario: et Pistis, genus aromatis, in Glossis cit. corrupte pro Pistice.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.